- FOENUM Graecum
- FOENUM GraecumGr. τῆλις, unde teilinum oleum, de quo vide Salmas. as Solin. p. 466. et infra suo loco: aliter et κεραΐτις et βούκερως a seminis curvatura, Lat. sillicula, vel Silicla describitur Plin. l. 18: c. 16. Et silicia-scarificatione seritur, non altiore 4. digitorum sulco: quantoque peius tractatur, tanto provempt melius. Rarum dictu, esse aliquid, cui prosit negligentia. Vide quoqueve eum l. 24. c. 19. Id ut et absentum (absinthium) apiastra, facelaria, quorum meminit Lamprid. in Vita Heliogabali, ubi ait, loco illorum, barbas mullorum plenis fabatariis et discis eum iussisse exhiberi: in primis mensis olim apponebatur inter ea, quae assumebantur fami irritandae, vide Galen, de Facult. Alim. l. 2. et Apitium, ubi habes quomodo pararetur, Casaub. ad Lamprid. De Foeno vero, quod Sanctum Gallis, vide infra, ubi de Herba Medica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.